AWA

Ave generosa

Track byEstampie

0
0
  • 2007.01.01
  • 4:43
AWAで聴く

歌詞

Ave, generosa, gloriosa, et intacta puella; tu, pupilla castitatis, tu, materia sanctitatis, que Deo placuit! Nam hec superna infusio in te fuit, quod supernum verbum in te carnem induit. Tu, candidum lilium, quod Deus ante omnem creaturam inspexit. O pulcherrima et dulcissima; quam valde Deus in the delectabatur! Cum amplexione caloris sui in te posuit ita quod filius eius de te lactatus est. Venter enim tuus gausium habuit, com omnis celestis symphonia de te sonuit, quia, virgo, filium Dei portasti, ubi castitas tua in Deo claruit. Viscera tua gaudium habuerunt, sicut gramen super quod ros cadit cum ei viriditatem infudit; ut et in te factum est, o mater omnis gaudii. Nunc omnis Ecclesia in gaudio rutilet ac in symphonia sonet propter dulcissimam virginem et laudibilem Mariam Dei genitricem. Amen.

このページをシェア

Estampieの人気曲

Estampie
の他の曲も聴いてみよう
AWAで他の曲を聴く
はじめての方限定
1か月無料トライアル実施中!
登録なしですぐに聴ける
アプリでもっと快適に音楽を楽しもう
ダウンロード
フル再生
時間制限なし